Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
Dicaearchus12
autem in eo sermone, quem Corinthi3 habitum tribus
libris exponit, doctorum4 hominum disputantium primo
libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem5
quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,6
et hoc esse nomen totum inane, frustraque7 animalia
et animantis8 appellari, neque in homine inesse animum
vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua
vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter9 esse fusam nec separabilem a
corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam
nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.