Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
ita nihil est aliud discere1 nisi recordari. Ego autem
maiore2 etiam quodam modo memoriam admiror. quid
est enim illud quo3 meminimus, aut quam4 habet vim
aut unde naturam?5 non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta6 is,
qui a Pyrrho7 legatus ad senatum est missus, Cineas,8
quanta nuper Charmadas,9 quanta, qui modo fuit, Scepsius10 Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum11 memoria loquor, et eorum maxume
qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum
quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa
meminerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.