Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
in quo eo magis nobis est elaborandum, quod
multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id [p. 220]
quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare
quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua
allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis
et otio et litteris.1 itaque suos libros ipsi legunt cum
suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem
licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si aliquid oratoriae laudis2 nostra attulimus industria, multo
studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus
etiam illa manabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.