This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
'At1
id ipsum odiosum est,
sine sensu esse.' odiosum, si id esset carere; cum vero
perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit,
quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat? quamquam hoc quidem nimis saepe2, sed eo quod
in hoc inest3 omnis animi contractio ex metu mortis.
qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto
et facto interitu universo illud animal, quod fuerit,
factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum,4 qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem [p. 264]
nihil interesse, nec pluris nunc facere M. Camillum
hoc civile bellum, quam ego illo vivo5 fecerim Romam captam. Cur igitur et Camillus doleret, si haec
post trecentos et quinquaginta fere6 annos eventura
putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum
gentem aliquam urbe nostra7 potituram putem? quia
tanta8 caritas9 patriae est, ut eam non sensu nostro,
sed salute ipsius metiamur. itaque non deterret10 sapientem mors,
1 at KR et ex ad G1V1
2 nimis sepossedeo K
3 inest est V
4 hyppoc. G
5 vivo illo GR
6 facere in fere corr. K1
7 urbe nostra ς urbe nostram (sed am in r. K1 aut c) K (Potior illud in mg. K2) urbem nostram GRV
8 qui V ( aadd.c) quia tanta ex quanta (?) Kc
9 caritatis K1
10 non n det. R non modo ante non add. K2V2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

