Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
praeclarum1 illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse
debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut2 vero plus,
fieri nullo pacto potest. ne optandum quidem est in
amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum3 plus quam
me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium
[p. 354]
consequatur. sed de hoc alias; nunc4 illud satis
est, non attribuere5 ad amissionem amicorum miseriam
nostram, ne illos plus quam ipsi6 velint, si sentiant, plus
certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt
plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque
consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna7 converterit, utrumque dissolvitur.
sunt enim ista non naturae vitia, sed culpae. stultitiam8 autem accusare quamvis copiose licet. nam et
qui non levantur, ipsi se ad miseriam invitant, et qui9
suos casus aliter ferunt atque ut10 auctores aliis ipsi
fuerunt, non sunt11 vitiosiores quam fere plerique, qui
avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.