Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
ne1 illa
quidem firmissima consolatio est, quamquam2 et usitata est et saepe prodest: “non tibi hoc soli.” prodest
haec quidem, ut dixi,3 sed nec semper nec omnibus;
sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. ut enim4 tulerit quisque eorum qui sapienter
tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit,
praedicandum est. Chrysippi5 ad veritatem firmissima
est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus6
est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se7 ita
putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in
causis non semper utimur eodem statu—sic enim
appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus,
ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam8 quisque curationem recipere possit, videndum est.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.