next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae m. Quint. a. 689 (65).
CICERO ATTICO salutem
petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P. Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kalend. Sextilis. competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor. de Aufidio et de Palicano non puto te exspectare dum scribam.

[2] de iis qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον Curium obducere. sed hoc praeter me nemini videtur. nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare. nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est viae Flaminiaeque cum erit absoluta sane facile eum libenter nunc ceteri consuli acciderim†. petitorum haec est adhuc informata cogitatio. nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici. nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit. atque haec huius modi sunt.

[3] sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius. verum hoc ridiculum est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut adessem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus.

[4] sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. demonstravi haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori. durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit.

abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me contulisset. quod si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi obstitisse. ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse, “ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον οὐδὲ βοεΐην.vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum etiam acquirendas putemus. spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe.

[5] Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium eius ἀνάθημα esse videatur. multum te amamus.


L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.

[2] tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.


Scr. Romae ex. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror.

[2] nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt.

[3] quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.


Scr. Romae in a. 688 (66).
CICERO ATTICO salutem
crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus. nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem transigere.

[2] mea intercessio parata et est et fuit. nos hic incredibili ac singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.

[3] quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est. est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero, ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos me meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno.


quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.

[2] quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat et velimus.

[3] de litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus.

[4] de Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris.

[5] quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis.

[6] de Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.

[7] Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi mandavi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescemus.

[8] Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae. cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.


Scr. Romae ex. m. Ian. a. 687 (67).
CICERO ATTICO salutem
non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCIↃↃↃ X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.

[2] Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem χρηστομαθῆ D. Turranium. pater nobis decessit a. d. iv Kal. Dec.

haec habebam fere quae te scire vellem. tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas. nos Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam diligentissime certiores.


apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.


apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim.

[2] L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.

[3] Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere.


nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.

[2] signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.


cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo: “cum essem in Ceramico”) verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere.

[2] primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.

[3] signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.

[4] bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.

[5] de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.

[6] de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsorem me appellat.


et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit.

[2] quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri.

[3] verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.


Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. opinor ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. “libertum mitto, Tito mandavi.” σκήψεις atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias.

[2] libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit.

[3]

Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.

[4] quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo conturbatior. nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito. Kal. Ianuariis M. Messalla, M. Pisone coss.


Scr. Romae vi K. Febr. a. 695 (61).
CICERO ATTICO salutem
accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi nonut quisque in Epirum proficiscitur. ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo.

[2] sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet. eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum.

[3] qui nunc leviter inter se dissident. sed vereor ne hoc quod infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer adhuc agit severe. boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur, nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur, instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.

[4] tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet. nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖς inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum. sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.

[5] provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. “A. d. iii Non. Decembr.” mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.

[6] novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HSC_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ †. “quid id ad me?” inquies. tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.


vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρις. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.

[2] tum Pompeius μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id multis verbis. postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiamde istis rebusesse responsum.

[3] Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quodhisuspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), valde graviter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri verum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset.

[4] hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι, si καμπαὶ, ἐνθυμήματα, si κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.

[5] Romanae autem se res sic habent. senatus Ἄρειος πάγος; nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul lator rogationis idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla dareturuti rogas.” hic tibi in rostra Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis. accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia dimittuntur, senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte facile cccc fuerunt. acta res est. Fufius tribunus tum concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantumcomperisseomnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata esset ne quid ageretur.

[6] habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατος sed voluntate ita καχέκτης ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris?

[7] nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.


Scr. Romae Id. Mart. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνες et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, “παντοίης ἀρετῆς μιμνήσκεοcuraque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.

[2] his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Idibus Martiis


quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. respondebo tibi ὕστερον πρότερον, Ὁμηρικῶς. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.

[2] postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam