Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. ii vim hostium non sustinuerunt eoque loco omnes interierunt. [2] at classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angustias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur. [3] hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur periculo. [4] quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.