Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
iam admodum mitigati animi raptis erant; at
raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant. nec domi tantum
indignationes continebant, sed congregabantur undique
ad T. Tatium, regem Sabinorum, et legationes eo, quod
maximum Tatii nomen in iis regionibus erat, conveniebant.
[2]
Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant,
ad quos eius iniuriae pars pertinebat. lente agere his
Tatius Sabinique visi sunt; ipsi inter se tres populi
communiter bellum parant.
[3]
ne Crustumini quidem
atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis
se inpigre movent; ita per se ipsum nomen Caeninum
in agrum Romanum impetum facit.
[4]
sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique certamine docet vanam sine viribus iram esse. exercitum
fundit fugatque, fusum persequitur; regem in proelio
obtruncat et spoliat; duce hostium occiso urbem primo
impetu capit.
[5]
inde exercitu victore reducto ipse, cum factis vir
magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia
ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad
quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum
dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo. '
[6]
Iuppiter Feretri' inquit, 'haec tibi victor
Romulus rex regia arma fero templumque his regionibus, quas modo animo metatus sum, dedico, sedem
opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis
[p. 15]
me auctorem sequentes posteri ferent.'
[7]
haec templi
est origo, quod primum omnium Romae sacratum est.
ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi
vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit,
nec multitudine conpotum eius doni vulgari laudem.
bina postea inter tot annos, tot bella opima parta sunt
spolia; adeo rara eius fortuna decoris fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.