This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. tum vero in dies infestior Tulli senectus,
infestius coepit regnum esse. iam enim ab scelere
ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita
parricidia essent:
[2]
non sibi defuisse cui nupta
[p. 164]
diceretur, nec cum quo tacita serviret; defuisse qui se1 regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci
Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum
mallet.
[3]
“si tu is es cui nuptam esse me arbitror,
et virum et regem appello; sin minus, eo nunc peius
mutata res est quod istic cum ignavia est scelus.
quin accingeris?
[4]
non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse
est: di te penates patriique et patris imago et
domus regia et in domo regale solium et nomen
Tarquinium creat vocatque regem.
[5]
aut si ad haec
parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te
ut regium iuvenem conspici sinis? facesse hinc
Tarquinios aut Corinthum, devolvere retro ad stirpem, fratris similior quam patris.”
[6]
his aliisque
increpando iuvenem instigat, nec conquiescere ipsa
potest, si, cum Tanaquil peregrina mulier tantum
moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac
deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta
nullum momentum2 in dando adimendoque regno faceret.
[7]
his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium
patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam
repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia
[p. 166]
pollicendo tum regis criminibus omnibus locis3 crescere.
[8]
postremo, ut iam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit.
inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro
curia sedens patres in curiam per praeconem ad
regem Tarquinium citari iussit.
[9]
convenere extemplo,
alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne non
venisse fraudi esset, novitate ac miraculo attoniti et
iam de Servio actum rati.
[10]
ibi Tarquinius maledicta
ab stirpe ultima orsus: servum servaque natum post
mortem indignam parentis sui, non interregno, ut
antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium
populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.
[11]
ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio
alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse;
[12]
omnia onera quae communia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis;
instituisse censum, ut insignis ad invidiam locupletiorum fortuna esset, et parata unde, ubi4 vellet, egentissimis largiretur. [p. 168]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

