previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus adsentiri se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in1 eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. [2] ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. [3] ibi cum inscia multitudine quid ageretur proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. [4] apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius [p. 188] potentior Romae quam filius Gabiis esset. [5] itaque2 postquam satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quandoquidem ut omnia unus publice Gabiis3 posset ei di dedissent. [6] huic nuntio quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. [7] interrogando exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit refert: seu ira, seu odio, seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse. [8] Sexto ubi quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. [9] multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. [10] largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

[p. 190]

1 esse et in alschefski: esset in ω.

2 A.U.C. 220-244

3 publice Gabiis Heerwagen: P_ (or p_ or prae) Gabiis ω. p. Gabinis PBFO: populis Gabinis facere U.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabii
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´BII
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: