Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
[p. 1004]iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse;
[2]
casibus deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum maris Hadriatici sinum,
[3]
Euganeisque qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque inde Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati.
[4]
Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse.
[5]
[p. 1005]Troia et huic loco nomen est. ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
[6]
duplex inde fama est. alii proelio uictum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt:
[7]
alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque aduenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent,
[8]
postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
[9]
inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
[10]
ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt;
[11]
Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.