previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis ciuitates concitabant. nec domi tantum indignationes continebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in iis regionibus erat conueniebant. [2] Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat. lente agere his Tatius Sabinique uisi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. [3] ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se impigre mouent; ita per se ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. [4] sed effuse uastantibus fit obuius cum exercitu Romulus leuique certamine docet uanam sine uiribus iram esse. exercitum fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat et spoliat: [5] duce hostium occiso urbem primo impetu capit. inde exercitu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designauit templo Iouis fines cognomenque addidit deo: [6] [p. 1018]'Iuppiter Feretri' inquit, 'haec tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.' [7] haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est. ita deinde dis uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupauit nec multitudine compotum eius doni uolgari laudem. bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo rara eius fortuna decoris fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quercus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Titus Tatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antemnates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casninenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crustumini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Fercŭlum
    • Harper's, Feretrius
    • Harper's, Spolia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RCULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPO´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTEMNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAENI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Acron
    • Smith's Bio, Fere'trius
    • Smith's Bio, Iu'piter or Iu'piter Conciliatrix
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: