previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

53. [p. 1079]

nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. [2] is primus Uolscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis ui cepit. [3] ubi cum diuendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iouis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset; captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit. [4] excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. [5] nam cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens: [6] iam ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. [7] [p. 1080]se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasurum. [8] quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. [9] forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum inuenturum. [10] cum si nihil morarentur infensus ira porro inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. uetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; [11] in se ipsum postremo saeuiturum, si alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurumque credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (25 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Pometia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Tarquinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ficana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabii
    • Harper's, Gabii
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´BII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA POME´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLSCI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: