previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. quamquam nondum aperte Africa prouincia decreta erat occultantibus id, credo, patribus ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam spem erecta ciuitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. [2] impleuerat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant; [3] eo plura uolgabantur: duos soles uisos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi uisam: Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum: in aede Iunonis Sospitae Lanuui cum horrendo fragore strepitum editum. [4] eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et nouendiale sacrum quod de caelo lapidatum esset factum. [5] [p. 29029]eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Ualerius unus ex legatis praegressus actutum in Italia fore nuntiauerat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse. [6] haud paruae rei iudicium senatum tenebat qui uir optimus in ciuitate esset; [7] ueram certe uictoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresue suffragio seu patrum seu plebis delatos. [8] P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicauerunt in tota ciuitate uirum bonorum optimum esse. [9] —id quibus uirtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem uetustate obrutam non interponam. [10] P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obuiam ire deae iussus; isque eam de naue acciperet et in terram elatam traderet ferendam matronis. [11] [p. 29030]postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum naue euectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. [12] matronae primores ciuitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. [13] eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam effusa ciuitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture precantibus ut uolens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Uictoriae quae est in Palatio pertulere deam pridie idus Apriles; [14] isque dies festus fuit. populus frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanuvium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mater Deum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megalesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claudia Quinta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Cn. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MEGALE´SIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURI´BULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LANU´VIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Clau'dia
    • Smith's Bio, Rhea
    • Smith's Bio, Sci'pio
    • Smith's Bio, So'spita
    • Smith's Bio, Victo'ria
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: