Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. erat autem Philopoemen praecipuae in
ducendo agmine locisque capiendis solertiae atque
usus, nec belli tantum temporibus, sed etiam in pace
ad id maxime animum exercuerat.
[2]
ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset,
contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus
iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet,
ab his quaerebat,
[3]
si hostis eo loco apparuisset, quid,
si a fronte, quid, si ab latere hoc aut illo, quid, si ab
tergo adoriretur, capiendum consilii foret; posse1 instructos recta acie, posse
inconditum2 agmen et tantummodo aptum viae occurrere.
[4]
quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo exequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum—
[p. 80]
plurimum enim interesse—usurus; quo3 impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret;
[5]
quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum
pergere, qua coepisset ire via, an eam, qua venisset,
repetere melius esset;
[6]
castris quoque quem locum
caperet, quantum munimento amplecteretur loci,
qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque
copia esset; qua postero die castra moventi tutum
maxime iter, quae forma agminis esset.
[7]
his curis
cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum
agitaverat ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.
et tum omnium primum agmen constituit;
[8]
dein
Cretenses auxiliares et quos Tarentinos vocabant
equites, binos secum trahentes equos, ad prima signa
misit et iussis equitibus subsequi super torrentem
unde aquari possent rupem occupavit;
[9]
eo impedimenta omnia et calonum turbam collectam armatis
circumdedit et pro natura loci castra communivit;
tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo
difficile erat.
[10]
hostes quingentos passus aberant.
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae
aquati sunt; et priusquam qualia propinquis castris
solent contraheretur certamen, nox intervenit.
[11]
postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus
circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium
[p. 82]
aversa, quantum multitudinem locus occulere poterat,4 condidit caetratorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.