previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et aduersus consules ita disseruit: [2] 'quanto opere uos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia uiueretis, saepe equidem et ante uideor animaduertisse, [3] [p. 4005]nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? [4] altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari solet; nos quidem ciuitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam uictis dedimus: [5] altera nihil noui ferimus, sed id quod populi est repetimus atque usurpamus, ut quibus uelit populus Romanus honores mandet. [6] quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos, uiolaturosque denuntient sacrosanctam potestatem? [7] si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus uelit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc ualet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? [8] ecquid sentitis in quanto contemptu uiuatis? lucis uobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod uocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur. [9] quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro uos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit? [10] [p. 4006]en unquam creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae regnasse? [11] L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, uiuis liberis Anci, regem factum? [12] Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua, ingenio, uirtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? [13] ergo dum nullum fastiditur genus in quo eniteret uirtus, creuit imperium Romanum. paeniteat nunc uos plebeii consulis, cum maiores nostri aduenas reges non fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae uirtuti? [14] Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in ciuitatem modo accepimus sed etiam in patriciorum numerum. [15] ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, ciuis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes erit? [16] utrum tandem non credimus fieri posse, ut uir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis, [17] an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque decemuiris, taeterrimis mortalium, qui tum omnes ex patribus erant, quam optimis regum, nouis hominibus, similes consules sumus habituri?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scriptores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servius Tullius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Canuleius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commentarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consul
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corniculana
    • Harper's, Canulēius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECE´MVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERCESSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • Smith's Bio, Clau'dius
    • Smith's Bio, Dui'lia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: