previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Non eadem belli totum fortuna per orbem
Constitit: in partes aliquid sed Caesaris ausa eat,
Qua maria Hadriaci longas ferit unda Salonas,
405Et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader.
Illic, bellaci confisus gente Curictum,
Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,
Clauditur extrema residens Antonius ora,
Cautus ab incursu belli, si sola recedat,
410Expugnat quae tuta, fames. Non pabula tellus
Pascendis submittit equis, non proserit ullam
Flava Ceres segetem: spoliabat gramine campum
Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo
Castrorum siccas de cespite vulserat herbas,
415Ut primum adversae socios in litore terrae
Et Basilum videre ducem: nova furta per aequor
Exquisita fugae. Neque enim de more carinas
Extendunt, puppesque levant, sed firma gerendis
Molibus insolito contexunt robora ductu.
420Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae,
Quarum porrectis series constricta catenis
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
Nec gerit expositum telis in fronte patenti
Remigium: sed, quod trabibus circumdedit aequor,
425Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus,
Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis
Aestus agat, refluoque mari nudentur arenae.
Iamque relabenti crescebant litora ponto;
430Missa ratis prono defertur lapsa profundo,
Et geminae comites. Cunctas super ardua turris
Eminet, et tremulis tabulata minantia pinnis.
Noluit Illyricae custos Octavius undae
Confestim tentare ratem, celeresque carinas
435Continuit, cursu crescat dum praeda secundo:
Et temere ingressos repetendum invitat ad aequor
Pace maris. Sic dum pavidos formidine cervos
Claudat odoratae metuentes aera pennae,
Aut dum dispositis adtollat retia varis
440Venator, tenet ora levis clamosa Molossi,
Spartanos Cretasque ligat: nec creditur ulli
Silva cani, nisi qui presso vestigia rostro
Colligit, et praeda nescit latrare reperta,
Contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
445Nec mora: complentur moles, avideque petitis
Insula deseritur ratibus, quo tempore primas
Impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
At Pompeianus fraudes innectere ponto
Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare
450Summa freti, medio suspendit vincula ponto,
Et laxas fluitare sinit religatque catenas
Rupis ab Illyricae scopulis. Nec prima, nec illa,
Quae sequitur, tardata ratis: sed tertia moles
Haesit, et ad cautes adducto fune secuta est.
455Impendent cava saxa mari, ruituraque semper
Stat (mirum) moles, et silvis aequor inumbrat.
Huc fractas Aquilone rates submersaque pontus
Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris:
Restituit raptus tectum mare: quumque cavernae
460Evomuere fretum, contorti verticis undae
Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
Hic Opiterginis moles onerata colonis
Constitit: hanc omni puppes statione solutae
Circumeunt: alii rupes ac litora complent.
465Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes;
(Dux erat ille ratis,) frustra qui vincula ferro
Rumpere conatus, poscit spe proelia nulla,
Incertus qua terga daret, qua pectora bello.
Hoc tamen in casu, quantum deprensa valebat,
470Effecit virtus: inter tot millia captae
Circumfusa rati et plenam vix inde cohortem
Pugna fuit; non longa quidem: nam condidit atra
Nox lucem dubiam, pacemque habuere tenebrae.
Tunc sic adtonitam venturaque fata paventem
475Rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
Libera non ultra, parva quam nocte, iuventus,
Consulite extremis angusto tempore rebus.
Vita brevis nulli super est, qui tempus in illa
Quaerendae sibi mortis habet: nec gloria leti
480Inferior, iuvenes, admoto occurrere fato.
Omnibus incerto venturae tempore vitae,
Par animi laus est, et quos speraveris annos
Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis,
Accersas dum fata manu. Non cogitur ullus
485Velle mori. Fuga nulla patet: stant undique nostris
Intenti cives iugulis. Decernite letum,
Et metus omnis abest: cupias quodcumque necesse est.
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est,
Aut cum permixtis acies sua tela tenebris
490Involvunt, conserta iacent cum corpora campo,
In medium mors omnis abit, perit obruta virtus.
Nos in conspicua sociis hostique carina
Constituere dei. Praebebunt aequora testes,
Praebebunt terrae, summis dabit insula saxis:
495Spectabunt geminae diverso e litore partes.
Nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
Exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevum
Exhibuit monumenta fides, servataque ferro
Militiae pietas, transibit nostra iuventus.
500Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar,
Esse parum scimus: sed non maiora supersunt
Obsessis, tanti quae pignora demus amoris.
Abscidit nostrae multum sors invida laudi,
Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
505Indomitos sciat esse viros, timeatque furentes
Et morti faciles animos, et gaudeat hostis
Non plures haesisse rates. Tentare parabunt
Foederibus, turpique volent corrumpere vita.
O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
510Promittant veniam, iubeant sperare salutem:
Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
Desperasse putent. Magna virtute merendum est,
Caesar ut, amissis inter tot millia paucis,
Hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessum
515Emittantque licet, vitare instantia nolim.
Proieci vitam, comites, totusque futurae
Mortis agor stimulis: furor est. Agnoscere solis
Permissum est, quos iam tangit vicinia fati,
Victurosque dei celant, ut vivere durent,
520Felix esse mori. Sic cunctas sustulit ardor
Nobilium mentes iuvenum: cum sidera coeli
Ante ducis voces oculis humentibus omnes
Adspicerent, flexoque Ursae temone paverent,
Iidem, cum fortes animos praecepta subissent,
525Optavere diem. Nec segnis mergere ponto
Tunc erat astra polus: nam sol Ledaea tenebat
Sidera, vicino cum lux altissima Cancro est:
Nox tum Thessalicas urgebat parva sagittas.
Detegit orta dies stantes in rupibus Istros,
530Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos.
Tentavere prius suspenso vincere bello
Foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
Mortis vita mora. Stabat devota inventus,
Damnata iam luce ferox, securaque pugnae
535Promisso sibi fine manu: nullique tumultus
Excussere viris mentes ad summa paratas:
Innumerasque simul pauci terraque marique
Sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.
Utque satis bello visum est fluxisse cruoris,
540Versus ab hoste furor. Primus dux ipse carinae
Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto,
Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore
Digna meo, certaque fide per vulnera nostra
Testetur se velle mori? Nec plura locuto
545Viscera non unus iamdudum transigit ensis.
Collaudat cunctos: sed eum, cui vulnera prima
Debebat, grato moriens interficit ictu.
Concurrent alii, totamque in partibus unis
Bellorum fecere nefas. Sic semine Cadmi
550Emicuit Dircaea cohors, ceciditque suorum
Vulneribus, dirum Thebanis fratribus omen:
Phasidos et campis insomni dente creati
Terrigenae, missa magicis e cantibus ira,
Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
555Ipsaque, inexpertis quod primum fecerat herbis,
Expavit Medea nefas. Sic mutua pacti
Fata cadunt iuvenes: nimiumque in morte virorum
Mors virtutis habet: pariter sternuntque caduntque
Vulnere letali: nec quemquam dextra fefellit,
560Cum feriat moriente manu. Nec vulnus adactis
Debetur gladiis: percussum est pectore ferrum,
Et iugulis pressere manum. Cum sorte cruenta
Fratribus incurrant fratres, natusque parenti,
Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
565Exegere enses. Pietas ferientibus una,
Non repetisse, fuit. Iam latis viscera lapsa
Semianimes traxere foris, multumque cruoris
Infudere mari. Despectam cernere lucem,
Victoresque suos vultu spectare superbo,
570Et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta
Conspicitur cumulata ratis: bustisque remittunt
Corpora victores, ducibus mirantibus, ulli
Esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
Ore ratem totum discurrens fama per orbem.
575Non tamen ignavae post haec exempla virorum
Percipient gentes, quam sit non ardua virtus
Servitium fugisse manu. Sed regna timentur
Ob ferrum, et saevis libertas uritur armis:
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
580Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles,
Sed virtus te sola daret! Non segnior illo
Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: