previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
840Suspecta est miseris in qua tellure iacebant.
Nam neque congestae struxere cubilia frondes
Nec culmis crevere tori: sed corpora fatis
Expositi volvuntur humo, calidoque vapore
Adliciunt gelidas nocturno frigore pestes:
845Innocuosque diu rictus torpente veneno
Inter membra fovent. Nec, quae mensura viarum,
Quisve modus, norant, coelo duce. Saepe querentes,
Reddite, di, clamant, miseris, quae fugimus, arma:
Reddite Thessaliam. Patimur cur segnia fata
850In gladios iurata manus? Pro Caesare pugnant
Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
Ire libet, qua zona rubens atque axis inustus
Solis equis: iuvat aetheriis adscribere caussis,
Quod peream, coeloque mori. Nil, Africa, de te,
855Nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem,
Gentibus ablatum, dederas serpentibus orbem:
Impatienseque solum Cereris, cultore negato,
Damnasti, atque homines voluisti deesse venenis.
In loca serpentum nos venimus: accipe poenas,
860Tu, quisquis superum, commercia nostra perosus,
Hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
Abrumpens, medio posuisti limite mortes.
Per secreta tui bellum civile recessus
Vadit; et arcani miles tibi conscius orbis
865Claustra petit mundi. Forsan maiora supersunt
Ingressis. Coeunt ignes stridentibus undis,
Et premitur natura poli. Sed longius ista
Nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
Tristia regna Iubae. Quaeremus forsitan istas
870Serpentum terras; habet et solatia coelum:
Vivit adhuc aliquid. Patriae non arva requiro,
Europamque, alios soles, Asiamque, videntem:
Qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
Africa? Cyrenis etiam nunc bruma rigebat.
875Exiguane via legem convertimus anni?
Imus in adversos axes: evolvimur orbe:
Terga damus ferienda Noto. Nunc forsitan ipsa est
Sub pedibus iam Roma meis. Solatia fati
Haec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur,
880Qua fugimus. Sic dura suos patienia questus
Exonerat: cogit tantos tolerare labores
Summa ducis virtus, qui nuda fusus arena
Excubat, atque omni Fortunam provocat hora.
Omnibus unus adest fatis; quocumque vocatur,
885Advolat, atque ingens meritum maiusque salute
Contulit, in letum vires: puduitque gementem
Illo teste mori. Quod ius habuisset in ipsum
Ulla lues? Casus alieno pectore vincit
Spectatorque docet, magnos nil posse dolores.
890Vix miseris serum tanto lassata periclo
Auxilium Fortuna dedit. Gens unica terras
Incolit a saevo serpentum innoxia morsu,
Marmaridae Psyili: par lingua potentibus herbis:
Ipse cruor tutus, nullumque admittere virus,
895Vel cantu cessante, potest. Natura locorum
Iussit, ut immunes mixti serpentibus essent
Profuit in mediis sedem posuisse venenis
Pax illis cum morte data est. Fiducia tanta est
Sanguinis: in terras parvus cum decidit infans,
900Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes,
Letifera dubios explorant aspide partus.
Utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo
Implumes natos, solis convertit ad ortus:
Qui potuere pati radios, et lumine recto
905Sustinuere diem coeli, servantur in usus;
Qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues,
Si quis donatis lusit serpentibus infans.
Nec solum gens illa sua contenta salute:
910Excubat hospitibus, contraque nocentia monstra
Psyllus adest populis. Qui, tunc Romana secutus
Signa, simul iussit statui tentoria ductor,
Primum, quas valli spatium comprendit, arenas
Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.
915Ultima castrorum medicatus circuit ignis.
Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant,
Et tamarix non laeta comis, Eoaque costus,
Et panacea potens, et Thessala centaurea:
Peucedanumque sonat flammis, Erycinaque thapsos;
920Et larices fumoque gravem serpentibus urunt
Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.
Sic nox tuta viris. At si quis peste diurna
Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis,
Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
925Nam primum tacta designat membra saliva,
Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
Plurima tum volvit spumanti carmina lingua
Murmure continuo, nec dant suspiria cursus
Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.
930Saepe quidem pestis nigris inserta medullis
Excantata fugit: sed si quod tardius audit
Virus, et elicitum iussumque exire repugnat,
tunc superincumbens pallentia vulnera lambit,
Ore venena trahens, et siccat dentibus artus,
935Extractamque tenens gelido de corpore mortem
Exspuit: et cuius morsus superaverit anguis,
Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: