Ceyx et Alcyone. Somnus.
410Interea fratrisque sui fratremque secutisanxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415Consilii tamen ante sui, fidissima, certam
te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
ossa receperunt, buxoque simillimus ora
pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,
420singultuque pias interrumpente querellas
“quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem
vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?
Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?
425At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
Aequora me terrent et ponti tristis imago:
et laceras nuper tabulas in litore vidi,
et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430Neve tuum fallax animum fiducia tangat,
quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
nil illis vetitum est, incommendataque tellus
435omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant
excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
parva domo vidi), magis hos reor esse timendos.
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,
nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,
quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.”
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
445sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est.
Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli,
multaque respondit timidum solantia pectus.
Non tamen idcirco causam probat; addidit illis
450hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
“Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro
per patrios ignes, si me modo fata remittant,
ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.”
His ubi promissis spes est admota recursus,
455protinus eductam navalibus aequore tingi
armarique suis pinum iubet armamentis.
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,
horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
amplexusque dedit, tristique miserrima tandem
460ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est.
Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt
ordinibus geminis ad fortia pectora remos
aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa
umentes oculos, stantemque in puppe relicta
465concussaque manu dantem sibi signa maritum
prima videt redditque notas; ubi terra recessit
longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri,
470vela tamen spectat summo fluitantia malo;
ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
seque toro ponit; renovat lectusque locusque
Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit.
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
475obvertit lateri pendentes navita remos
cornuaque in summa locat arbore totaque malo
carbasa deducit venientesque accipit auras.
Aut minus, aut certe medium non amplius aequor
puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
480cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
“Ardua iamdudum demittite cornua” rector
clamat “et antemnis totum subnectite velum.”
Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae,
485nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam.
Sponte tamen properant alii subducere remos,
pars munire latus, pars ventis vela negare.
Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur,
490aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve:
tanta mali moles tantoque potentior arte est.
495Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
pontus et inductas adspergine tangere nubes;
et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
500concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis,
et nunc sublimis veluti de vertice montis
despicere in valles imumque Acheronta videtur,
505nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
suspicere inferno summum de gurgite caelum.
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
cum laceras aries ballistave concutit arces.
510Utque solent sumptis incursu viribus ire
pectore in arma feri protentaque tela leones,
sic ubi se ventis admiserat unda coortis,
ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
515rima patet praebetque viam letalibus undis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
inque fretum credas totum descendere caelum,
inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum.
Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
520aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
fulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes.
Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
525fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
spe potitur tandem laudisque accensus amore
inter mille viros murum tamen occupat unus,
sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
530vastius insurgens decimae ruit impetus undae;
nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
quam velut in captae descendat moenia navis.
Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes,
535quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra
atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur,
quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
540funera quos maneant: hic votis numen adorat
bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
poscit opem, subeunt illi fraterque parensque,
huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.
Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
545nulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam,
gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras
respicere inque domum supremos vertere vultus,
verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus
fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
550omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
unda, velut victrix, sinuataque despicit undas,
nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
555sede sua totos in apertum everterit aequor,
praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum,
gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato
functa suo est: alii partes et membra carinae
560trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
invocat heu! frustra. Sed plurima nantis in ore
Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
565optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
570Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
non licuit, densis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea tantorum ignara malorum
dinumerat noctes, et iam, quas induat ille
575festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
580utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
hoc de tot votis poterat contingere solum.
At dea non ultra pro functo morte rogari
sustinet; utque manus funestas arceat aris,
585“Iri, meae” dixit “fidissima nuntia vocis,
vise soporiferam Somni velociter aulam
exstinctique iube Ceycis imagine mittat
somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.”
Dixerat: induitur velamina mille colorum
590Iris, et arcuato caelum curvamine signans
tecta petit iussi sub nube latentia regis.