Actaeon.
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundascausa fuit luctus, alienaque cornua fronti
140addita, vosque canes satiatae sanguine erili.
At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,
non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?
Mons erat infectus variarum caede ferarum;
iamque dies medius rerum contraxerat umbras
145et sol ex aequo meta distabat utraque,
cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
participes operum compellat Hyantius ore:
“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
fortunamque dies habuit satis. Altera lucem
150cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraque
distat idem terra finditque vaporibus arva.
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.”
Iussa viri faciunt intermittuntque laborem.
155Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,
arte laboratum nulla: simulaverat artem
ingenio natura suo; nam pumice vivo
160et levibus tofis nativum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,
margine gramineo patulos succinctus hiatus.
Hic dea silvarum venatu fessa solebat
virgineos artus liquido perfundere rore.
165Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;
altera depositae subiecit bracchia pallae,
vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
170conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
175per nemus ignotum non certis passibus errans
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
Qui simul intravit rorantia fontibus antra,
sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae
percussere viro, subitisque ululatibus omne
180implevere nemus circumfusaeque Dianam
corporibus texere suis; tamen altior illis
ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi solis ab ictu
nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
185is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas,
quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
190perfudit, spargensque comas ultricibus undis
addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
“Nunc tibi me posito visam velamine narres,
si poteris narrare, licet.” Nec plura minata
dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
195dat spatium collo summasque cacuminat aures,
cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
cruribus et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros
et se tam celerem cursu miratur in ipso.
200Ut vero vultus et cornua vidit in unda,
“me miserum!” dicturus erat: vox nulla secuta est.
Ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora
non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
205an lateat silvis? pudor hoc, timor impedit illud.
Dum dubitat, videre canes. Primumque Melampus
Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura,
210Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes,
Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron
et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre,
Hylaeusque ferox, nuper percussus ab apro,
deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta
215Poemenis et natis comitata Harpyia duobus,
et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon,
et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
et niveis Leucon et villis Asbolus atris
praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
220et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce,
et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos, et Melaneus hirsutaque corpore Lachne,
et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
Labros et Argiodus, et acutae vocis Hylactor,
225quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae
per rupes scopulosque adituque carentia saxa,
quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
heu famulos fugit ipse suos. Clamare libebat
230“Actaeon ego sum, dominum cognoscite vestrum!”
Verba animo desunt: resonat latratibus aether.
Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
proxima Therodamas, Oresitrophus haesit in armo:
tardius exierant, sed per compendia montis
235anticipata via est. Dominum retinentibus illis,
cetera turba coit confertque in corpore dentes.
Iam loca vulneribus desunt. Gemit ille sonumque,
etsi non hominis, quem non tamen edere possit
cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis.
240Et genibus pronis supplex similisque roganti
circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
At comites rapidum solitis hortatibus agmen
ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
et velut absentem certatim Actaeona clamant
245(ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur
nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
Vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
non etiam sentire canum fera facta suorum.
Undique circumstant mersisque in corpore rostris
250dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.