LO |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“Num alio genere furiarum declamatores inquietantur,
qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro
vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi
poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam
ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu
hoc tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem
terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos
fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed
piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus
imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam
data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et
omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.