previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. sed tria an plura sint, ambigitur. nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt. [2] verum et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed paene innumerabilia videantur. [3] nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, obiurgamus, maledicimus, describimus, mandamus, renuntiamus, optamus, opinamur, plurima alia? [4] ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam [p. 392] late fusam tam breviter astrinxerint. quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant; [5] nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima. [6] qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium, quod de causis iudicet. mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia. [7] eorum, de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus; ea, quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus aut futurum; praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus. [8] item omnia, de quibus dicendum est, aut certa sint necesse est aut dubia. certa, ut cuique est animus, laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa, de his lite contenditur.

[9] anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse voluit, septem autem species: hortandi, [p. 394] dehortandi, laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, exquirendi, quod ἐξεταστικόν dicit; quarum duae primae deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis generis sunt partes. [10] protagoran transeo, qui interrogandi, respondendi, mandandi, precandi, quod εὐχωλήν dixit, partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam sane permittamus nobis dicere sermocinatricem; quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae. [11] Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem existimavit.

nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi, et ita videtur ratio dictare. [12] est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac uituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum; idem alii demonstrativum vocant. utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt. [13] sed mihi ἐπιδεικτικόν non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo ἐγκωμιαστικῷ differre; nam ut continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. [14] an quisquam negaverit Panegyricos ἐπιδεικτικούς esse? atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur; ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione posita. nisi [p. 396] forte non ex Graeco mutuatantes demonstrativum vocant, uerum id sequuntur, quod laus ac uituperatio quale sit quidque demonstrat. [15] alterum est deliberativum, tertium iudiciale. ceterae species in haec tria incident genera, nec invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. illa quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere, concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere. [16] ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. stant enim quodaminodo nuituis auxiliis omnia. nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1920)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1920)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: