This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris
hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum
est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus
unum est, in quo et de scripto et de voluntate
[p. 136]
quaeritur.
[2]
id tum accidit, cum est in lege aliqua
obscuritas. In ea aut uterque suam interpretationem
confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia;
petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena
conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum
quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque
utrinque defenditur.
[3]
aut, cum de altero intellectu
certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne
contionetur. quae filium habebat, prostare coepit:
prohibetur adolescens contione. nam de eius filio, quae
ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem
huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est,
antequam meretrix esset.1
[4]
solet et illud quaeri, quo
referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit
actio; id est, hoc bis ad actorem an ad actionem?
haec ex iure obscuro.
alterum genus est ex manifesto; quod qui solum
viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt.
In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate.
[p. 138]
Sed contra scriptum tribus generibus occurritur.
[5]
unum est, in quo ipso patet, semper id servari non
posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim
adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et
divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter
hoc.
[6]
secundum2 tale genus controversiarum, in
quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti
possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quaerendum
est.3 Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur.
cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit;
petitur ad supplicium.
[7]
non erunt hic separatae
quaestiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest
adferri argumentum contra scriptum vehementius eo
quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandae
quidem civitatis causa. ergo aequitate et voluntate
pugnandum. fieri tamen potest, ut ex aliis legibus
exempla ducamus, per quae appareat semper stari
scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit.
tertium,
[8]
cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid,
per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut
[p. 140]
in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus
fuerit, adligetur. cum anulo ferreo inuentum a gistratus adligavit. hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri
lege nisi noxium ferrum.
[9]
sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens
poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur,
adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit,
scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota
L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.
[10]
substitutus
heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi
vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset
testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo?
sed hoc non scripserat.
[11]
id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod
appareret scriptorem noluisse. qui sestertium
nummum quinque milia legaverat, cum emendaret
testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo
posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen,
quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati
modus et inauditus erat et incredibilis.
[12]
sub hoc
statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate
[p. 142]
standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus
satis dictum arbitror.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

