previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[12] Dum descendunt per viam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset. Omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tanquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.[p. 398] Ex his unus cum vidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait:“dicebam vobis: non semper Saturnalia erunt.”

Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti eum μεγάλῳ χορικῷ nenia cantabatur anapaestis:

"Fundite fletus, edite planctus,
resonet tristi clamore forum:
cecidit pulchre cordatus homo,
quo non alius fuit in toto
fortior orbe.
Ille citato vincere cursu
poterat celeres, ille rebelles
fundere Parthos levibusque sequi
Persida telis, certaque manu
tendere nervum, qui praecipites
vulnere parvo figeret hostes,
pictaque Medi terga fugacis.
Ille Britannos ultra noti
litora ponti
et caeruleos scuta Brigantas
dare Romuleis colla catenis
iussit et ipsum nova Romanae
iura securis tremere Oceanum.
Deflete virum, quo non alius
potuit citius discere causas,
una tantum parte audita,
saepe ne utra. Quis nunc iudex
toto lites audiet anno?
Tibi iam cedet sede relicta,
qui dat populo iura silenti,
[p. 400] Cretaea tenens oppida centum.
Caedite maestis pectora palmis,
o causidici, venale genus.
Vosque poetae lugete novi,
vosque in primis qui concusso
magna parastis lucra fritillo."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (W.H.D. Rouse, W.H.D. Rouse, M.A. Litt. D., 1913)
load focus English (W.H.D. Rouse, W.H.D. Rouse, M.A. Litt. D., 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: