Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Odium aut est 1 ex offensa: hoc vitabis neminem lacessendo; aut gratuitum: a quo te sensus communis tuebitur. Fuit hoc multis periculosum; quidam odium habuerunt nec inimicum. Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et [p. 214] ingenii lenitas; eum esse te homines sciant, quem offendere sine periculo possint; reconciliatio tua et facilis sit et certa. Timeri autem tam domi molestum est quam foris, tam a servis quam a liberis. Nulli non ad nocendum satis virium est. Adice nunc, quod qui timetur, timet; nemo potuit terribilis esse secure.
1 aut est Haase; autem BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

