Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus 1 nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps 2 lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.