VI
[6arg] Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. [2] Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. [3] Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut “me hercle” feminam dicere aut “me castor” virum; [4] “edepol” autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. [5] Sed M. Varro adseverat [p. 314] antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum; [6] paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere “edepol” coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed “me castor” a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.