previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII

[18arg] Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii 1 complusculi servitutem servierunt.


PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. [2] Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. [3] Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. [4] Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. [5] Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

[6] Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt. [7] Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas aliiCynicas,” ipse appellatMenippeas.”

[p. 172] [8] Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.

[9] Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet ξενιθ́δης κορίνθιος et ecquid artificii novisset esset 2 percontatus: “Novi,” inquit Diogenes, “hominibus liberis imperare.” [10] Tum ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: “Accipe,” inquit, “liberos meos quibus imperes.”

De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

1 alii philosophi, Carrio.

2 esset added by Hertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: