XV
[15arg] Quam severe moribus maiorum in fares vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset.LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et severa iudicia de furtis habita esse apud veteres [p. 64] scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat. [2] Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De iure Civili composuit XVI., verba haec posuit: “Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.”