This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] 'quid? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis uerbis aut ornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus uidetur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad uerbum nonnulla transtulit in diuinationem suam. pronuntiasse autem dicitur uoce acuta, ardenti motu gestuque, non sine uenustate.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

