This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. " Quare multa bonis viris adversa eveniunt ? "
Nihil accidere bono viro mali potest ; non miscentur
contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne
deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium
non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita
adversarum impetus rerum viri fortis non vertit ani-
[p. 8]
mum. Manet in statu et quicquid evenit in suum
colorem trahit ; est enim omnibus externis potentior.
[2]
Nec hoc dico : non sentit illa, sed vincit et alioqui
quietus placidusque contra incurrentia attollitur.
Omnia adversa exercitationes putat. Quis autem, vir
modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens
iusti et ad officia eum periculo promptus ? Cui non
industrio otium poena est ?
[3]
Athletas videmus, quibus
virium cura est, eum fortissimis quibusque confligere
et exigere ab is per quos certamini praeparantur, ut
totis contra ipsos viribus utantur ; caedi se vexarique
patiuntur et si non inveniunt singulos pares, pluribus
simul obiciuntur. Marcet sine adversario virtus;
[4]
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum
quid possit patientia ostendit. Scias licet idem viris
bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni
consulant, in bonum vertant. Non quid sed quemadmodum feras interest.
[5]
Non vides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant ? Illi excitari iubent liberos ad studia obeunda
mature, feriatis quoque diebus non patiuntur esse
otiosos et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt; at matres fovere in sinu, continere in umbra
volunt, numquam contristari, numquam flere, num-
quam laborare.
[6]
Patrium deus habet adversus bonos
[p. 10]
viros animum et illos fortiter amat et " Operibus,"
inquit, " doloribus, damnis exagitentur, ut verum
colligant robur." Languent per inertiam saginata nec
labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
Non fert ullum ictum inlaesa felicitas ; at cui assidua
fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias
duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de
genu pugnat.
[7]
Miraris tu, si deus ille bonorum
amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos vult, fortunam illis cum qua exerceantur
adsignat ? Ego vero non miror, si aliquando impetum
capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum
aliqua calamitate.
[8]
Nobis interdum voluptati est, si
adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit,
tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id
honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum
in se vultum convertere, puerilia et humanae oblecta-
menta levitatis.
[9]
Ecce spectaculum dignum ad quod
respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo
dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus,
utique si et provocavit. Non video, inquam, quid
habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo1 convertere
animum velit, quam ut spectet Catonem iam partibus
non semel fractis stantem nihilo minus inter ruinas
publicas rectum.
[10]
" Licet," inquit, "omnia in unius
[p. 12]
dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae,
classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat ;
Cato qua exeat habet ; una manu latam libertati
viam faciet. Ferrum istud, etiam civili bello purum
et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas :
libertatem, quam patriae non potuit, Catoni dabit.
Aggredere, anime, diu meditatum opus, eripe te
rebus humanis. Iam Petreius et Iuba concucurrerunt iacentque alter alterius manu caesi. Fortis
et egregia fati conventio, sed quae non deceat magnitudinem nostram ; tam turpe est Catoni mortem ab
ullo petere quam vitam."
[11]
Liquet mihi cum magno
spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum
fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum
gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et
illam sanctissimam animam indignamque quae ferro
contaminaretur manu educit.
[12]
Inde crediderim fuisse
parum certum et efficax vulnus ; non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel. Retenta ac
revocata virtus est, ut in difficiliore parte se ostenderet ; non enim tam magno animo mors initur quam
repetitur. Quidni libenter spectarent alumnum suum
tam claro ac memorabili exitu evadentem ? Mors illos
consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
1 eo added by Goerenz.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.