This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. SERENUS 1 : Inquirenti mihi in me quaedam
vitia apparebant. Seneca,2 retecta, in aperto posita,
quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in
recessu, quaedam non continua sed ex intervallis
redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis
vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum
licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam-
quam in pace securum.
[2]
Illum tamen habitum in me maxime deprendo
(quare enim non verum ut medico fatear ?) nec bona
fide liberatum me iis, quae timebam et oderam,
nec rursus obnoxium ; in statu ut non pessimo, ita
maxime querulo et moroso positus sum : nec aegroto
nec valeo.
[3]
Non est, quod dicas omnium virtutium
tenera esse principia, tempore illis duramentum et
robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem
[p. 204]
laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et
quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere—et quae veras vires parant et quae ad
placendum fuco quodam subornant,3 expectant annos,
donec paulatim colorem diuturnitas ducat—, sed
ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum
quam bonorum longa conversatio amorem induit.
[4]
Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta
fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit,
non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ; dicam quae accidant mihi : tu morbo
nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor;
[5]
placet non in ambitionem cubile
compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus
expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec
sumenda sollicite;
[6]
placet cibus, quem nec parent
familiae nec spectent, non ante multos imperatus
dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis
facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet
non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non
rediturus qua intraverit;
[7]
placet minister incultus
et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine
ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu-
[p. 206]
larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita,
quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur
nec accendat invidia.
[8]
Cum bene ista placuerunt,
praestringit animum apparatus alicuius paedagogii,
diligentius quam in tralatu vestita et auro culta
mancipia et agmen servorum nitentium ; iam domus
etiam qua calcatur pretiosa et divitiis per omnes
angulos dissipatis tecta ipsa fulgentia et adsectator
comesque patrimoniorum pereuntium populus. Quid
perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa
convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ?
[9]
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem
multo splendore luxuria et undique circumsonuit.
Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum
quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed
tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo
tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa
meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen
non concutit.
[10]
Placet imperia praeceptorum4 sequi et in mediam
ire rem publicam; placet honores fascisque non
scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed
ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus
deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus,
[p. 208]
compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum,
quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et
nemo non misit.
[11]
Ubi aliquid animum insolitum
arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum,
ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex
facili fluens, aut multum temporis res non magno
aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et,
quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior
domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam
coercere : " Nemo ullum auferat diem nihil dignum
tanto impendio redditurus ; sibi ipse animus haereat,
se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem
spectet ; ametur expers publicae privataeque curae
tranquillitas."
[12]
Sed ubi lectio fortior erexit animum
et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire
libet in forum, commodare alteri vocem, alteri
operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam
prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male
secundis rebus elati.
[13]
In studiis puto me hercules melius esse res ipsas
intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus
permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur
oratio : " Quid opus est saeculis duratura componere?
Vis tu non id agere, ne te posteri taceant ? Morti
natus es, minus molestiarum habet funus tacitum !
[p. 210]
Itaque occupandi temporis causa, in usum tuum, non
in praeconium aliquid simplici stilo scribe ; minore
labore opus est studentibus in diem."
[14]
Rursus ubi
se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui
gestit et ad dignitatem rerum exit oratio; oblitus
tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore
iam non meo.
[15]
Ne singula diutius persequar, in omnibus rebus
haec me sequitur bonae mentis infirmitas. Quin ne5
paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius,
ne semper casuro similis pendeam et plus6 fortasse
sit quam quod ipse pervideo ; familiariter enim
domestica aspicimus et semper iudicio favor officit.
[16]
Puto multos potuisse ad sapientiam pervenire, nisi
putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam opertis oculis transiluissent.
Non est enim, quod magis aliena iudices adulatione
nos perire quam nostra. Quis sibi verum dicere
ausus est ? Quis non inter laudantium blandientiumque positus greges plurimum tamen sibi ipse
adsentatus est ?
[17]
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas,
dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
Non esse periculosos hos7 motus animi nec quicquam
tumultuosi adferentis scio; ut vera tibi similitudine
[p. 212]
id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor
sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et
succurre in conspectu terrarum laboranti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.