<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="11" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="13" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" />
          <p> a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P.
              Siser reddiderat eas quibus rescribo. <reg>de</reg>
            Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in
              Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est.
              <reg>quod</reg> certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum
            qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. <reg>sed</reg> quantum id mea intersit
            existimare te posse certo scio. <reg>mihi</reg> cum omnia sint intolerabilia ad dolorem,
            tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae
            semper nolui. <milestone ed="P" unit="para" />P. Lentulum patrem
              Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque
            Alexandream
            C. Cassium profectum esse constat. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>