<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="11" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="3" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="3" unit="section" />
            <reg>pecunia</reg> apud Egnatium est. <reg>sit</reg> a me ut est.
              <reg>neque</reg>
            <pb /> enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime
            opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui
            magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori
            fore. <reg>tu</reg> ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me
            existimes ipse conficias. <reg>tuis</reg> salutem dic. <reg>cura</reg> ut valeas.
              <reg>in</reg> primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de
            qua scis me miserrimum esse. Idibus
            Iuniis ex castris. </p>
        </div2></div1></body></text></TEI.2>