<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="12" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="38" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" />
          <p>
            <reg>non</reg> dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo
            nequam qui tuum commodum <pb /> non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset.
              <reg>nunc</reg> quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano.
              <reg>at</reg> ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
              <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>