<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="12" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="44" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="3" unit="section" />
            <reg>quod</reg> domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum
            redde nobis. <reg>ego</reg> hinc, ut scripsi antea, postridie Idus
            Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et
            fortasse vici, si modo permansero. <reg>scies</reg> igitur fortasse cras, summum
            perendie. <milestone ed="P" unit="para" /><reg>sed</reg> quid est, quaeso?
              Philotimus nec Carteiae
            Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium
            Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus
            miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum.
              <reg>solet</reg> omnino esse Fulviniaster. <reg>sed</reg> tamen, si quid habes.
              <reg>volo</reg> etiam de naufragio Caniniano scire quid sit. <pb />
            <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>