<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="16" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="8" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="2" unit="section" />
            <reg>misit</reg> ad me Caecinam quendam Volaterranum
            familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione
              Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub
            signis ducere. <reg>consultabat</reg> utrum Romam cum <num n="30,000ZZZ">ciↃ ciↃ ciↃ</num> veteranorum proficisceretur an
              Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad
            tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas
            sperat suas esse. <reg>eae</reg> congiarium ab Antonio accipere noluerunt,
            ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt.
              <reg>quid</reg> quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere.
              <reg>equidem</reg> suasi ut Romam pergeret. <reg>videtur</reg> enim mihi
            et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o
              Brute, ubi es? quantam <foreign lang="greek">εὐκαιρίαν</foreign>
            amittis! <reg>non</reg> equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore.
              <reg>nunc</reg> tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an
              Arpinum (<foreign lang="greek">ἀσφάλειαν</foreign> habet is locus)
            fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. <reg>hoc</reg>
            igitur explica. <reg>numquam</reg> in maiore <foreign lang="greek">ἀπορίᾳ</foreign>
            fui. </p>
        </div2></div1></body></text></TEI.2>