<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="18" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="3" unit="section" />
            <reg>sed</reg> de re publica non libet plura scribere. <reg>displiceo</reg> mihi nec
            sine summo scribo dolore. <reg>me</reg> tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut
            tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in
            legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur.
              <reg>sed</reg> haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et
            a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom
            velim. <reg>hanc</reg> ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam.
              <reg>non</reg> lubet fugere, aveo pugnare. <reg>magna</reg> sunt hominum studia.
              <reg>sed</reg> nihil adfirmo; tu hoc silebis. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>