<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="2" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="3" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="3" unit="section" />
            <reg>venio</reg> nunc ad mensem Ianuarium et ad <foreign lang="greek">ὑπόστασιν</foreign> nostram ac <foreign lang="greek">πολιτείαν</foreign>, in qua
              <foreign lang="greek">Σωκρατικῶς εἰς ἑκάτερον</foreign> sed tamen ad extremum, ut
            illi solebant, <foreign lang="greek">τὴν ἀρέσκουσαν</foreign>. <reg>est</reg> res
            sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam
            dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in
              Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt
              Caesarem sic exspectare ut non dubitet. <reg>nam</reg> fuit apud me
              Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris
            familiarem. <reg>is</reg> adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei
            consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio
            Crassum coniungeret. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>