<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="8" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="3" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="6" unit="section" />
            <reg>at</reg> si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in
              Cinnae dominatione <hi rend="italic">L.</hi>
            Philippus, quod L. Flaccus, quod Q.
              Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere
            solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia
            accedere. <reg>aliter</reg>
            Thrasybulus et fortasse melius. <reg>sed</reg> est certa quaedam illa
              Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum
            sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. <reg>sed</reg> in hoc
            ipso habent tamen idem fasces molestiam. <reg>sit</reg> enim nobis amicus, quod incertum
            est, sed sit; deferet triumphum. †<reg>non</reg> accipere ne periculosum
            sit,† invidiosum ad bonos. <quote>o rem</quote> inquis <quote>difficilem et
              inexplicabilem!</quote>
            <reg>atqui</reg> explicanda est. <reg>quid</reg> enim fieri potest? <reg>ac</reg> ne me
            existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, <pb />
            potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa
            verior. <reg>quam</reg> ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des
            consilium velim. <reg>navis</reg> et in Caieta est parata nobis et
              Brundisi. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>