<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="9" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="10" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="4" unit="section" />
            <reg>nam</reg> cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego
              <hi rend="italic">sub</hi> signo habeo servoque diligentissime. <reg>erat</reg> igitur
            in ea quam <date>x K. Febr.</date> dederas, hoc modo, <quote><reg>sed</reg> videamus et
                Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. <reg>quod</reg> si
              iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, <foreign lang="greek">ἀλογίστως</foreign>, sed tum demum consilia nostra commutanda
              erunt.</quote>
            <reg>hoc</reg> scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. <reg>deinde</reg>
            <date>viii K. Febr.</date>, <quote><reg>tantum</reg> modo Gnaeus noster ne,
              ut urbem <foreign lang="greek">ἀλογίστως</foreign> reliquit, sic
                Italiam relinquat.</quote>
            <reg>eodem</reg> die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes.
              <reg>est</reg> enim sic, <quote><reg>sed</reg> venio <pb /> ad consultationem tuam.
                <reg>si</reg>
              Gnaeus
              Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis? </quote>
            <reg>hoc</reg> mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima
            fuga quam tu peregrinationem <foreign lang="greek">ὑποκορίζῃ</foreign>. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>