<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="9" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="11" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="4" unit="section" />
            <reg>et</reg> tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam
            capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio!
              <reg>quid</reg> enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid
              Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire
            dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero <foreign lang="greek">μικροψυχίαν</foreign>
            Gnaei nostri esse? <reg>nuntiant</reg>
            Aegyptum et Arabiam
            <foreign lang="greek">εὐδαίμονα</foreign> et <foreign lang="greek">Μεσοποταμίαν</foreign> cogitare, iam Hispaniam abiecisse.
              <reg>monstra</reg> narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et
            illa non salutaria. <reg>tuas</reg> litteras iam desidero. <reg>post</reg> fugam nostram
            numquam iam tantum earum intervallum fuit. <reg>misi</reg> ad te exemplum litterarum
            mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto. <pb />
          </p>
        </div2></div1></body></text></TEI.2>