<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="book" n="9" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="11A" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" />
          <p> ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas
            ut ad urbem essem, te velle uti <quote>consilio et dignitate mea</quote> minus sum
            admiratus; de <quote>gratia</quote> et de <quote>ope</quote>, quid significares mecum
            ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac
            singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad
            eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. <milestone ed="P" unit="para" />
            </p></div2></div1></body></text></TEI.2>