<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="Book" n="1" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="8" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="6" unit="section" /><reg>rem</reg> te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti. <reg>quae</reg> si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt cum etiam plus contenderimus quam possumus, minus tamen faciemus quam debemus.

</p>
</div2></div1></body></text></TEI.2>