<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="Book" n="10" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="24" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="4" unit="section" />
<reg>ad</reg> hoc robur nostrorum

exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive
Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus.  <reg>nihil</reg> destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia
consilia video se contulisse.  <reg>ego</reg> tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset. </p></div2></div1></body></text></TEI.2>