<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="Book" n="13" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="7" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="2" unit="section" />
<reg>et</reg> primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. <reg>hoc</reg> etsi commune videtur esse cum multis, tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse ; quas
idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere. </p></div2></div1></body></text></TEI.2>