<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><body><div1 type="Book" n="7" org="uniform" sample="complete"><div2 type="letter" n="9" org="uniform" sample="complete"><milestone n="1" unit="section" />
<p><reg>iam</reg> diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram.  <reg>quod</reg> cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam.
<reg>cupio</reg> scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius <add>luctum</add> nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. 
</p></div2></div1></body></text></TEI.2>