<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><group><text n="Catil."><body><div1 type="Speech" n="1" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="28" unit="section" /><reg>at</reg> persaepe etiam privati in hac re publica 
perniciosos civis morte multarunt. <reg>an</reg> leges quae de 
civium Romanorum supplicio rogatae sunt? <reg>at</reg> numquam 
in hac urbe qui<note place="unspecified" anchored="yes">qui <foreign lang="greek">α</foreign>: ii (hi) qui <hi rend="italics">cett.</hi></note> a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. 
<reg>an</reg> invidiam posteritatis times? <reg>praeclaram</reg> vero 
populo Romano refers<note place="unspecified" anchored="yes">refers <foreign lang="greek">α</foreign>: referes <hi rend="italics">cett.</hi></note> gratiam qui te, hominem per te cognitum, 
nulla commendatione maiorum tam mature ad summum 
imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter  
invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum 
neglegis.

</p></div1></body></text></group></text></TEI.2>