<?xml version="1.0" encoding="utf-8"?>
<TEI.2><text><group><text n="Catil."><body><div1 type="Speech" n="1" org="uniform" sample="complete"><p><milestone n="11" unit="section" />Magna dis immortalibus 
habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo 
custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, 
tam horribilem<note place="unspecified" anchored="yes"><lemma targOrder="U" from="ROOT" to="DITTO">horribilem</lemma> terribilem <hi rend="italics">V</hi> (<hi rend="italics">voc.</hi> terribilem <hi rend="italics">post</hi> gratia <hi rend="italics">hab. A</hi>）</note> tamque infestam rei publicae pestem totiens 
iam effugimus. <reg>non</reg> est saepius in uno homine summa salus 
periclitanda rei publicae. <reg>quam</reg> diu mihi consuli designato, 
Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata 
diligentia defendi. <reg>Cum</reg> proximis comitiis consularibus me 
consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, 
compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et 
copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque 
me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam 
perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse 
coniunctam.

</p></div1></body></text></group></text></TEI.2>